라틴어 문장 검색

"Sed dum prima luce Barbarus procedit cubiculo, videt sub lectulo soleas incognitas quibus inductus Philesitherus irrepserat, suspectisque e re nata quae gesta sunt, non uxori, non ulli familiarium cordolio patefacto, sublatis iis et in sinum furtim absconditis, iusso tantum Myrmece per conservos vincto forum versus attrahi, tacitos secum mugitus iterans rapidum dirigit gressum, certus solearum indicio vestigium adulteri posse se perfacile indipisci."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:39)
Arbore suspensus uter olim, flamine tensus, Vt terreret aues, crepitus iactabat inanes.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:18)
Et hoc rursum facitis: operitis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra;
(불가타 성경, 말라키서, 2장13)
Ita cum clamor esset intermixtus gemitu gladiorumque crepitus auribus oblatus, inperitorum mentes timore praepediebat.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:7)
mugitus ab axe redditus inferno, rabies arcana cavernas vibrat et alterno confligunt culmina lapsu.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:18)
Phalarim tormentaque flammae profuit et Siculi mugitus ferre iuvenci quam tales audire choros.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:117)
sic armenta boum, vastis quae turbida silvis sparsit hiems, cantus ac sibila nota magistri certatim repetunt et avitae pascua vallis inque vicem se voce regunt gaudentque fideles reddere mugitus et, qua sonus attigit aurem, rara per obscuras adparent cornua frondes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:153)
postquam visa Ceres, mugitum tympana frenant;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:106)
"te neque Dictaeas quatiens mugitibus urbes taurus nec Stygii terruit ira canis, non leo sidereos caeli rediturus ad axes, non Erymanthei gloria montis aper.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:12)
ter conscia fati flebile terrificis gemuit mugitibus Aetna.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:5)
nulla per Aonios hostilis bucina campos carmina mugitu deteriore vetat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 1:3)
nulla per Aonios hostilis bucina campos carmina mugitu deteriore vetat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 1:3)
et quondam tres consulares secunda uigilia in Palatium accitos multaque et extrema metuentis super pulpitum conlocauit, deinde repente magno tibiarum et scabellorum crepitu cum palla tunicaque talari prosiluit ac desaltato cantico abiit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 54장 2:3)
dicitur etiam meditatus edictum, quo ueniam daret flatum crepitumque uentris in conuiuio emittendi, cum periclitatum quendam prae pudore ex continentia repperisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 32장 1:5)
urbem quoque et deinde Palatium ingressum excepit terrae tremor et assimilis quidam mugitui sonus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION